56 Ius Canonicum 769 (2016)
Decretum. Ordinariatus pro Christifidelibus Orientalibus in Hispania Degentibus Instituitur (9 Iunni 2016)

handle is hein.journals/iuscan56 and id is 771 raw text is: 













Decretum. Ordinariatus pro christifidelibus
orientalibus in Hispania degentibus

instituitur (9 lunni 2016)



PROT. N. 70/2010
ALLEGATO  No AL FOGLIO PROT. No
(CONGREGATIO  CHIESE ORIENTALI)





       CONGREGATIO PRO ECCLESIIS ORIENTALIBUS

    Nobilis Hispaniae Natio, spiritu christiano acta, hospitalem semper se
praebuit erga onnes, qui, decursu temporum, oh varias vicissitudines, pro-
priis regionibus relictis, novam sedem residentiae et operis quaerebant. Sic
evenit ut, praesenti tempore, fidelium rituum orientalium non exiguus nu-
merus in Hispania degat, cum animo ibi perpetuo manendi, quorum curae
spirituali singuli locorum Ordinarii quam laudabiliter consulunt.
    Ad  maiorem  unitatem regiminis assequendam, re mature perpensa,
huic Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus peropportunum visum est
unicus Ordinariatus pro omnibus fidelibus rituum orientalium in Hispania
degentibus erectionem proponere, a proprio Ordinario gubernandi, cum fa-
cultatibus iure statutis.
    Qua  de causa, in Audientia diei 4 mensis Aprilis currentis anni, referen-
te Em.mo Leonardo  - Card. Sandri, huius Congregationis Praefecto, Sanc-
tissimus Dominus Noster FRANCISCUS, Divina Providentia  PP., unicum
Ordinariatum pro omnibus fidelibus rituum orientalium in Hispania com-
morantibus constituere et erigere dignatus est, a proprio Ordinario mode-
randum.
    Ad hoc Ordinarii munus, Eadem Sanctitas Sua Exc.mum P.D. Carolum
Osoro Sierra, Archiepiscopum Matritensem, deputavit, facultate ipsi facta
unum  vel plures Vicarios Generales nominandi, praesertim pro fidelibus
Ucrainis et Romenis.


769


IUS CANONICUM / VOL. 56 / 2016 / 769-770
ISSN 0021-325X

What Is HeinOnline?

With comprehensive coverage of government documents and more than 2,400 journals from inception on hundreds of subjects such as political science, criminal justice, and human rights, HeinOnline is an affordable option for colleges and universities. Documents have the authority of print combined with the accessibility of a user-friendly and powerful database.



Short-term subscription options include 24 hours, 48 hours, or 1 week to HeinOnline with pricing starting as low as $29.95

Already a HeinOnline Subscriber?